Entreprise d'entraînement de Perform
à Yverdon-les-Bains
Localisation
Post emensos insuperabilis expeditionis euentus languentibus partium animis, quas periculorum uarietas fregerat et laborum, nondum tubarum cessante clangore uel milite locato per stationes hibernas, fortunae saeuientis procellae tempestates alias rebus infudere communibus per multa illa et dira facinora Caesaris Galli, qui ex squalore imo miseriarum in aetatis adultae primitiis ad principale culmen insperato saltu prouectus ultra terminos potestatis delatae procurrens asperitate nimia cuncta foedabat. propinquitate enim regiae stirpis gentilitateque etiam tum Constantini nominis efferebatur in fastus, si plus ualuisset, ausurus hostilia in auctorem suae felicitatis, ut uidebatur.
SYNERGIC EEP Cuius acerbitati uxor graue accesserat incentiuum, germanitate Augusti turgida supra modum, quam Hannibaliano regi fratris filio antehac Constantinus iunxerat pater, Megaera quaedam mortalis, inflammatrix saeuientis adsidua, humani cruoris auida nihil mitius quam maritus; qui paulatim eruditiores facti processu temporis ad nocendum per clandestinos uersutosque rumigerulos conpertis leuiter addere quaedam male suetos falsa et placentia sibi discentes, adfectati regni uel artium nefandarum calumnias insontibus adfligebant.
Synergic EEP - Av. des Sports 18A - Case postale - Yverdon-les-Bains
Tél : +41 24 423 44 00 - Fax : +41 24 423 44 05